monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6 > sectio 88 > cpl894.179 > sectio 4 > sectio 121 > sectio 2 > sectio 81 > 3 > sectio 107 > 13 > csg75.507 > 4 > sectio 103 > 13 > sectio 7 > CAPUT XXXIX. > sectio 68 > 43 > sectio 33 > 4 > 2 > bnf16236.8 > 22 > sectio 71 > 12 > sectio 83 > sectio 114 > 27 > ad Ephesios, 4 > 9 > 27 > 1 > sectio 16 > sectio 17 > sectio 98 > 1 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 12. <<<     >>> 14.

13.

1 Quid tamen movet? Utrum quia quodcumque aedificium publicum exustum est, an quia synagogae locus? Si aedificio incenso moveris vilissimo (quid enim in tam ignobili castro esse potuit), non recordaris, imperator, quantorum Romae domus praefectorum incensae sint, et nemo vindicavit? Immo si quis imperatorum voluit factum severius reprehendere, eius magis qui tanto est perculsus dispendio, causam gravavit.
2 Quid igitur dignius, ut Callinici castri in parte aliqua aedificiorum incendium, an urbis Romae vindicandum aestimaretur, si oporteret tamen? Constantinopoli dudum domus episcopi incensa est, et filius clementiae tuae intercessit apud patrem; ut et suam, hoc est, filii imperatoris iniuriam, et domus sacerdotalis incendium non vindicares.
3 Non consideras, Imperator, ne et hoc cum vindicari iusseris, ipse iterum interveniat, ne vindicetur? Sed bene illud acquisitum est a patre filio; dignum erat enim, ut suam iniuriam prius ipse donaret.
4 Bene illud cum gratiae distinctione divisum est, ut et filius pro sua, et pater pro filii iniuria rogaretur.
5 Hinc nihil est quod filio reserves, et vide ne quid Deo deroges.